- ARISTEAS
- ARISTEASProconnesius genere, emicuit Cyri et Croesi temporibus, fil. Democharis, aut Caustrobii, Theogoniam scripsisse dicitur, Suidae verbis, καταλογάδην εἰς ἔπηα, Oratione solutâ ad versus mille. Sic interpres habet Admylius Portus, quem sequitur Vosl. de Hist. Graec. l. 1. c. 1. et l. 4. c. 2. Nec aliter sonat ea vox apud veteres quosdam, praecipue Plutarchum, qui δίχα μέτρου καὶ κατμλογάδην iunctim locat. At sequens vox ἔπος reclamat, quae in pedestri sermone non versum, h. e. scripturae prosaicae lineam, sed metrum notat, et sane metri speciem Heroicam: unde distincti ab Iambicis et Melicis Epopoei. Adeo ut utrobique Aristeas etiam, in sua Theogonia, fuerit Epicus, vel Hexametrorum Dactylicorum Poeta; sicut clarissime fuit in illa suae Arimaspidos tribiblo, propter versus inde quosdam Gnomicos, de Navigationis miseria, productos a D. Longino, περὶ Υ῞ψους c. 8. Itaque aliter sonat Suidae vox καταλογάδην, nempe per modum Catalogi, i. e. nominibus nude tantum recensitis: non παρεμμυθολογάδην, cum fabulosae Historiae intertextura; qualiter Hesiodus Theogoniam suam scribit. Κατάλογος proprie est directa et continua series nominandi, pronuntiandive; unde transfertur interdum ad orationem solutam, quasi libere laxeque profluentem, nec certis metrorum legibus et modulationis recursu illigatum. Hinc elegantissime ex veteri et veriori scripturâ, apud Apuleium in Floridis, dicitur oratio prorsa, h. e. proorsa, recta usque procedens; non conversa modulatimque recurrens. Hinc per vulgarem syncopam Prosa, Prosaicus. Hesych. Melesius, cognomentô Illustris, Α᾿ριςτέου τοῦ Προκοννησίου φασι την` ψυχην` ἐξιέναι ἕτε ἐβούλετο καὶ ἐπανιέναι πάλιν. Sed Herodotum haud satis clare transcribit, l. 4. c. 13. Ubi Aristeas, Caustrobii filius, ex Proconnesiorum nobilitate primaria scripsisse dicitur Α᾿ριμάςπεια carmina, praestigiosus exsertim Poeta, ποτέων ἔπεα, versisicator. Utpote, admirationis excitandae gratiâ, profectus ad Issedonas, Arimaspis proximos, venisse ψοιβόλαμπτος γινόμενος, h. e. a Phoebo instinctus. Vixit Olymp. 55. 56. Vide Praeter Plin. l. 7. c. 2. A. Gell. l. 9. c. 4. Henr. Iacobi Orationem Inauguralem p. 54. Et Vosl. Hist. Graec. l. 1. c. 1. Item l. 4. c. 2. Alius Aristeas fuit Stratonicensis, de quo Pausan. l. 5. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.